INOCULANDI Vestes artisicium

INOCULANDI Vestes artisicium
INOCULANDI Vestes artisicium
Tertullian. de Pridic. sic describitur. Sed enim plersoqueve interpretes parabolarum idem exitus decipti, quem in vestibus purpurâ oculandis faepissime evemuse est. Quum putaveris recte conciliavisse temperamenta colorum et creidideris comparationes eorum inter se unâsse, erudito mox viroque corpo re et luminibus expressis errorem omnem traducta diversitas evomet. Et paulo post, Eadem igitur caligine circa filiorum quoque duorum pas abolam, quibusdam ad praesens concolorantibus figuris, a vero lumine ??? corbitant eius comparationis, quam parabola materiae praetexit. Ars nempe haec inoculandi sin clavandi vestes erat, in clavis purpureis vesti. intexendis, ut clavus a clavo non dissentiret, nec disparis esset luminis, sed omnes invicem concolores examussium ponererntur. Cum namqueve plures purpurarum gradus ac species essent, aliae rubrae, aliae violaceae, alioe saturatiores, aliae dilutiores; Quaedam excitati, quaedam adstricti coloris: summopere id culabant istiusmodi Artifices, ut clavi, qui vestibus infuebantur., nullam coloris differentiam praeferrent, sed ut exacte lumina (purpurei coloris) inter se conciliarentur. Quod idem Auctor, coricilium luminis vocat, de Pallio c. 1. Vide Salmas. ad h. l. supra clavare infra, in voce Oculare, alibique passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”